Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.6.13 Cic. Fam. 6.7.2 (English) >>Cic. Fam. 6.7.5

Scr. in Sicilia med. m. Dec. 708 (46). CAECINA CICERONI P. S.

6.7.1

quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo scribatur quam quo accipiatur), ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. qua quidem in re singulari sum fato. nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi.

6.7.2 nemo nostrum est, ut opinor, quin vota victoriae suae fecerit, nemo, quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quam primum Caesar superaretur, optarit. hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei qui aliquid scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus qui multa deos venerati sint contra eius salutem?

6.7.3 sed ut eodem revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide non revocans me ipse sed paene refugiens. genus autem hoc scripturae non modo liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere (tamen cavendum est ne in petulantiam incidas), impeditum se ipsum laudare, ne vitium adrogantiae subsequatur, solum vero liberum alterum laudare, de quo quicquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae adsignetur. ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. sed tamen ego quidem me sustinui; multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem. quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.6.13 Cic. Fam. 6.7.2 (English) >>Cic. Fam. 6.7.5

Powered by PhiloLogic